- SUBNERO
- SUBNEROapud Tertullian. de Pallio c. 4. Impuriorem Physcone, molliorem Sardanapalo Coesarem designare et quidem Subneronem: est qui Neronem proxime accederet, ac Neroni similis esset, quasi parvus Nero; quo convitio Domitianum hic Scriptor aspergit, qui Nero sui temporis dictus est: Ausonius de eodem, in XII. coesarib. in Monostichis v. ult.——— quem calvum dixit sua Roma Neronem.Imitatus Ciceronem est, qui Submarium appellarat eum, qui crudeltiate Marium referret, l. 10. ad Attic. Ep. 1. Sic idem Tertullian. in Apologetico, eundem Domitianum portionem Neronis vocat, quasi pusillum Neornem. Graeci ὑπό τι Νέρωνα, istiusmodi pusillum Neronem dicerent. Ita Philistium Historicum Cicero vocat pusillum Thucydidem, Strabo Amasiam ob meretricum greges, μικρὰν Κόρινθον. Nempe dicere vult Afer, Domitianum impuritate quidem et mollitie fuisse Nerone inferiotem, Sardanapalô tamen et Physcone his vitiis superiorem. Qualem igitur putamus ipsum fuisse Neronem, si talis exstiti, qui eius erat diminutivum? vide Samlmas. ad locum Tertulliani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.